- OCCULTI Haeretici
- OCCULTI Haereticiin THeologia Inquisitorum Ecclesiae Romanae dicuntur, qui eorum, quae sunt fidei, habent errorem in mente, et proponunt habere pertinaciam in voluntate; sed tamen verbô vel factis externe non ostendunt. Vocantur etiam Secreti, it. pure Intellectuales. Cuiusmodi haereticos non incidere in sententiam excommunicationis, communis Doctorum est sententia, a qua tamen Canonistas recedere, Ioh. Royas docet. At qui haeresin, quam corde concepit, verbô aut scirptô peperit, sed clanculum et occulte, in sententiam excommunicationis incurrit hôc ipsô, et poenis haereticorum obnoxius: adeoque si coram Inquisitore fateatur haeresin et paeniteat, occulte absolvendus est. Cum vero alios inficit, iudicibus statim iudicandus est, ipse autem se prodere non tenetur. Simancas de Cathol. Institut. tit. 52. §. 3. 9. 11. 12
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.